monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 6
Quidam vero in corpore hirsuti et in anima multa immunditia humanae pollutionis perfusi sordebant. Quidam autem in corpore acutissimis spinis septi erant et in anima leprosi apparebant. Alii vero in corpore sanguinei, et in anima velut putridum cadaver foetidi videbantur. Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta perciperent, alii velut igneo splendore perfundebantur, alii vero velut obscura nube obtenebrabantur. Post completionem autem sacramentorum, dum sacerdos ab altari recederet, praedicta serenitas quae de coelo veniens totum illud altare, (ut dictum est), circumfulserat, sursum ad superna secreta subtracta est.